Rozmiar: 15909 bajtów

- 59 -

1372. März 11.

Johannes etc. (wie in der vorigen) Dilectis nobis in Cristo Sanctimonialibus Elizabeth Agneti Anne et Eufamie Mon. s. Johannis et Spiritus sancti Ratburgensis Wrat. dioc. O. S. D. Salutem in domino sempiternam. Oblate nobis peticionis vestre series continebat, quod Nobiles duces domini Nicolaus et Johannes eius filius Ratburg, et Opauienses progenitores vestri ante ingressum Religionis vestre et post certa bona et redditus et loca contenta et specificata in certis privilegijs et donacionibus, quorum aliqua sunt sub forma publica et aliqua sub sigillis dictorum dominorum ducum et aliorum bonorum virorum predicta bona conferencium dictis sanctimonialibus et Monasterio prelibato concessis, vobis iure hereditario apropriarunt et applicarunt, dicta loca a se abdicantes, volentes et ordinantes et approbantes prefati duces in ingressum Religionis vestre a qua ad presens in dei servicio sub fratrum Predicatorum obediencia degitis et bona predicta post mortem vestram penes Monasterium vestrum supradictum in quo famulatum deo vita humana fruentibus laudabiliter prebuistis, perpetuo remanerent prout in privilegijs suis et donacionibus et alijs instrumentis super hijs confectis plenius continetur. Verum quia quandoque seminatore zizanie et cupiditatis viciorum Radicem homines istigante (sic) formidatis verisimiliter per nonullos potentes violenter in et super premissis vobis et prefato ordini et religioni vestre molestias et gravamina ac usurpantes in futurum inferri, super quibus peciistis a nobis vobis provideri de remedio oportuno. Nos igitur attendentes disposicionem predictorum dominorum progenitorum vestrorum iuri et racioni fore consonam et in divini cultus augmentum predictas disposiciones per progenitores vestros tarn in personas vestras quam Religioni vestre tanquam salubres approbamus et ratas et gratas habemus Mandantes et precipientes auctoritate apostolica etc. wie vorher.

Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów